BORGHA et BURGHA

BORGHA et BURGHA
BORGHA et BURGHA
apud Anglos, ea Comitatus seu provinciae portio est, quam olim Decaniam seu Decuriam et Friborgam vocabant, inhabitata a Decemviris, qui in solidum fideiusiores erant erga Regem de iis, quae in Decenna perpetrarentur. Aluredus namque Rex, qui circa A. C. 880 floruit, Angliam totam in Comitatus, Comitatus in Centurias, atque has in Decennas seu Decurias divisit etc. Quâ notione vox non semel occurrit, apud W. Thorn, vide in voce Friborga.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”